monumenta.ch > Ambrosius > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 17
Sequitur versus tertius: Eructabunt labia mea hymnum; cum docueris me iustificationes tuas. Eructavit hymnum, qui potest dicere: Bonus enim odor Christi sumus Deo . Et bene eructat, qui plurima et suavia praecepta Domini gustaverit. Eructat hymnum, qui eructaverit verbum. Denique et David ante eructavit verbum bonum , hic eructat hymnum. Bonum enim panem gustavit, qui de coelo descendit: bonum panem, quem si quis manducaverit, non morietur in aeternum. Habet verbum Dei epulas suas: alias fortiores, ut est Lex, et Evangelium; alias suaviores, ut sunt psalmi et Cantica canticorum. Eructabat hymnum Ecclesia, vel anima pia, cui dicebat Deus Verbum: Insinua mihi vocem tuam; quia vox tua suavis est . Eructabat hymnum, cui dicebat: Favum distillant labia tua, o sponsa: mel et lac sub lingua tua .